pronađen 5132 Rezultati za: Deuteronomy I Moses Autem Legem
Jerusalem autem sanctam esse, et liberam: et omnia arma, quæ fabricata sunt, et præsidia, quæ construxisti, quæ tenes, maneant tibi. (Liber I Maccabaeorum 15, 7)
Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te, et gentem tuam, et templum, gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra. (Liber I Maccabaeorum 15, 9)
Venit autem Numenius, et qui cum eo fuerant, ab urbe Roma, habentes epistolas regibus et regionibus scriptas, in quibus continebantur hæc: (Liber I Maccabaeorum 15, 15)
Attulerunt autem et clypeum aureum mnarum mille. (Liber I Maccabaeorum 15, 18)
Visum autem est nobis accipere ab eis clypeum. (Liber I Maccabaeorum 15, 20)
Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam. (Liber I Maccabaeorum 15, 21)
Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum, et populo Judæorum. (Liber I Maccabaeorum 15, 24)
Antiochus autem rex applicuit castra in Doram secundo, admovens ei semper manus, et machinas faciens: et conclusit Tryphonem, ne procederet: (Liber I Maccabaeorum 15, 25)
sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta: sin autem, veniemus, et expugnabimus vos. (Liber I Maccabaeorum 15, 31)
Reversus autem cum ira ad regem, renuntiavit ei verba ista, et gloriam Simonis, et universa quæ vidit, et iratus est rex ira magna. (Liber I Maccabaeorum 15, 36)
Tryphon autem fugit navi in Orthosiada. (Liber I Maccabaeorum 15, 37)
Et mandavit illi movere castra contra faciem Judææ: et mandavit ei ædificare Gedorem, et obstruere portas civitatis, et debellare populum. Rex autem persequebatur Typhonem. (Liber I Maccabaeorum 15, 39)