pronađen 2837 Rezultati za: Deus: Legatum David
super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum? (Liber Psalmorum 113, 10)
Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit fecit. (Liber Psalmorum 113, 11)
Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur. (Liber Psalmorum 114, 5)
Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris. (Liber Psalmorum 117, 27)
Deus meus es tu, et confitebor tibi ; Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem. (Liber Psalmorum 117, 28)
Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. (Liber Psalmorum 121, 5)
Canticum graduum David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. (Liber Psalmorum 130, 1)
Canticum graduum. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus: (Liber Psalmorum 131, 1)
Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui. (Liber Psalmorum 131, 10)
Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. (Liber Psalmorum 131, 11)
Illuc producam cornu David ; paravi lucernam christo meo. (Liber Psalmorum 131, 17)
Canticum graduum David. Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum ! (Liber Psalmorum 132, 1)