pronađen 3322 Rezultati za: Cor
Sponsus. Pulchra es, amica mea ; suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata. (Canticum Canticorum 6, 3)
Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis. (Canticum Canticorum 6, 6)
Sponsus. Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis ! (Canticum Canticorum 7, 6)
Chorus. Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Sponsus. Sub arbore malo suscitavi te ; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua. (Canticum Canticorum 8, 5)
Sponsa. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum. (Canticum Canticorum 8, 6)
Sponsa. Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens. (Canticum Canticorum 8, 10)
Sponsa. Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus. (Canticum Canticorum 8, 12)
Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum: (Liber Sapientiae 1, 1)
Perversæ enim cogitationes separant a Deo ; probata autem virtus corripit insipientes. (Liber Sapientiae 1, 3)
Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. (Liber Sapientiae 1, 4)
Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate. (Liber Sapientiae 1, 5)
Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis: quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguæ ejus auditor. (Liber Sapientiae 1, 6)