pronađen 3322 Rezultati za: Cor
Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam ; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. (Liber Ecclesiastes 9, 15)
Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius. (Liber Ecclesiastes 10, 2)
Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ: et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium. (Liber Ecclesiastes 11, 9)
Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua: adolescentia enim et voluptas vana sunt. (Liber Ecclesiastes 11, 10)
Sponsa. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus. (Canticum Canticorum 1, 15)
columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. (Canticum Canticorum 2, 14)
Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis ejus. (Canticum Canticorum 3, 11)
Veni de Libano, sponsa mea: veni de Libano, veni, coronaberis: de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. (Canticum Canticorum 4, 8)
Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa ; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. (Canticum Canticorum 4, 9)
Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo. (Canticum Canticorum 4, 13)
Sponsa. Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: Sponsus. Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. (Canticum Canticorum 5, 2)
Caput ejus aurum optimum ; comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus. (Canticum Canticorum 5, 11)