pronađen 206 Rezultati za: Adversus
Oculus autem Dei eorum factus est super senes Judæorum, et non potuerunt inhibere eos. Placuitque ut res ad Darium referretur, et tunc satisfacerent adversus accusationem illam. (Liber Esdrae 5, 5)
Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fratres suos Judæos. (Liber Nehemiae 5, 1)
et egi causam adversus magistratus, et dixi : Quare dereliquimus domum Dei ? et congregavi eos, et feci stare in stationibus suis. (Liber Nehemiae 13, 11)
Tunc indignatus Nabuchodonosor rex adversus omnem terram illam, juravit per thronum et regnum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his. (Liber Iudith 1, 12)
et dixit ei: Egredere adversus omne regnum occidentis, et contra eos præcipue, qui contempserunt imperium meum. (Liber Iudith 2, 5)
Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus, nostrisque jussionibus contraire, et turbare subjectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam, (Liber Esther 13, 5)
Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra. (Liber Iob 2, 3)
Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. (Liber Iob 15, 25)
Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est. (Liber Iob 15, 26)
Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. (Liber Iob 16, 9)
Revelabunt cæli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum. (Liber Iob 20, 27)
Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste. (Liber Iob 33, 5)