Found 206 Results for: Adversus

  • Oculus autem Dei eorum factus est super senes Judæorum, et non potuerunt inhibere eos. Placuitque ut res ad Darium referretur, et tunc satisfacerent adversus accusationem illam. (Liber Esdrae 5, 5)

  • Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fratres suos Judæos. (Liber Nehemiae 5, 1)

  • et egi causam adversus magistratus, et dixi : Quare dereliquimus domum Dei ? et congregavi eos, et feci stare in stationibus suis. (Liber Nehemiae 13, 11)

  • Tunc indignatus Nabuchodonosor rex adversus omnem terram illam, juravit per thronum et regnum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his. (Liber Iudith 1, 12)

  • et dixit ei: Egredere adversus omne regnum occidentis, et contra eos præcipue, qui contempserunt imperium meum. (Liber Iudith 2, 5)

  • Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus, nostrisque jussionibus contraire, et turbare subjectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam, (Liber Esther 13, 5)

  • Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra. (Liber Iob 2, 3)

  • Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. (Liber Iob 15, 25)

  • Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est. (Liber Iob 15, 26)

  • Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. (Liber Iob 16, 9)

  • Revelabunt cæli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum. (Liber Iob 20, 27)

  • Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste. (Liber Iob 33, 5)


O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina