pronađen 100 Rezultati za: istum
Haec dicit Dominus: Ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores eius, cuncta maledicta, quae scripta sunt in libro hoc, quem legerunt coram rege Iudae, (Liber II Paralipomenon 34, 24)
quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum; idcirco effundetur furor meus super locum istum et non exstinguetur. (Liber II Paralipomenon 34, 25)
Ecce colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulcrum tuum in pace; nec videbunt oculi tui omne malum, quod ego inducturus sum super locum istum et super habitatores eius”. Rettuleruntque itaque regi cuncta, quae dixerat. (Liber II Paralipomenon 34, 28)
Cumque audissem sermonem istum, scidi vestimentum meum et pallium et evelli capillos capitis mei et barbae et sedi maerens. (Liber Esdrae 9, 3)
Et nunc clamemus in caelum, si miserebitur nostri et memor erit testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie; (Liber I Maccabaeorum 4, 10)
Conclude exercitum istum in manu populi tui Israel, et confundantur in exercitu suo et equitibus suis. (Liber I Maccabaeorum 4, 31)
Sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie, et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua, et iudica illum secundum malitiam illius”. (Liber I Maccabaeorum 7, 42)
Ne timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam”. (Liber II Maccabaeorum 7, 29)
Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate praeterire, habere autem celebrem tertiam decimam diem, mensis duodecimi — Adar dicitur voce Syriaca — pridie Mardochaei diei. (Liber II Maccabaeorum 15, 36)
Haec dicit Dominus, Deus exercituum: “Vade, ingredere ad procuratorem istum, ad Sobnam praepositum palatii: (Liber Isaiae 22, 15)
Balbis enim labiis et lingua altera loquetur ad populum istum, (Liber Isaiae 28, 11)
Et erit vobis visio omnis sicut verba libri signati; quem cum dederint scienti litteras dicentes: “Lege istum”, respondebit: “Non possum, signatus est enim”. (Liber Isaiae 29, 11)