Encontrados 100 resultados para: istum

  • Haec dicit Dominus: Ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores eius, cuncta maledicta, quae scripta sunt in libro hoc, quem legerunt coram rege Iudae, (Liber II Paralipomenon 34, 24)

  • quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum; idcirco effundetur furor meus super locum istum et non exstinguetur. (Liber II Paralipomenon 34, 25)

  • Ecce colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulcrum tuum in pace; nec videbunt oculi tui omne malum, quod ego inducturus sum super locum istum et super habitatores eius”. Rettuleruntque itaque regi cuncta, quae dixerat. (Liber II Paralipomenon 34, 28)

  • Cumque audissem sermonem istum, scidi vestimentum meum et pallium et evelli capillos capitis mei et barbae et sedi maerens. (Liber Esdrae 9, 3)

  • Et nunc clamemus in caelum, si miserebitur nostri et memor erit testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie; (Liber I Maccabaeorum 4, 10)

  • Conclude exercitum istum in manu populi tui Israel, et confundantur in exercitu suo et equitibus suis. (Liber I Maccabaeorum 4, 31)

  • Sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie, et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua, et iudica illum secundum malitiam illius”. (Liber I Maccabaeorum 7, 42)

  • Ne timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam”. (Liber II Maccabaeorum 7, 29)

  • Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate praeterire, habere autem celebrem tertiam decimam diem, mensis duodecimi — Adar dicitur voce Syriaca — pridie Mardochaei diei. (Liber II Maccabaeorum 15, 36)

  • Haec dicit Dominus, Deus exercituum: “Vade, ingredere ad procuratorem istum, ad Sobnam praepositum palatii: (Liber Isaiae 22, 15)

  • Balbis enim labiis et lingua altera loquetur ad populum istum, (Liber Isaiae 28, 11)

  • Et erit vobis visio omnis sicut verba libri signati; quem cum dederint scienti litteras dicentes: “Lege istum”, respondebit: “Non possum, signatus est enim”. (Liber Isaiae 29, 11)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina