pronađen 94 Rezultati za: invenit

  • Noe vero invenit gratiam coram Domino. (Liber Genesis 6, 8)

  • Ecce invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut salvares animam meam; nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum et moriar. (Liber Genesis 19, 19)

  • Sevit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum; benedixitque ei Dominus. (Liber Genesis 26, 12)

  • Ingressus itaque Laban tabernacula Iacob et Liae et utriusque famulae, non invenit. Egressus de tentorio Liae, intravit tentorium Rachelis. (Liber Genesis 31, 33)

  • ait: “Ne irascatur dominus meus, quod coram te assurgere nequeo, quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi”. Quaesivit ergo et non invenit theraphim. (Liber Genesis 31, 35)

  • Et hi filii Sebeon: Aia et Ana. Iste est Ana, qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui. (Liber Genesis 36, 24)

  • Dixitque ei vir: “Recesserunt de loco isto; audivi autem eos dicentes: "Eamus in Dothain"”. Perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain. (Liber Genesis 37, 17)

  • Reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum (Liber Genesis 37, 29)

  • Quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin. (Liber Genesis 44, 12)

  • Cui Iudas: “Quid respondebimus, inquit, domino meo? Vel quid loquemur aut iuste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum; en omnes servi sumus domini mei, et nos et apud quem inventus est scyphus”. (Liber Genesis 44, 16)

  • sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi; et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. (Liber Numeri 17, 23)

  • Reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum; (Liber Numeri 23, 6)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina