pronađen 94 Rezultati za: invenit

  • Invenit omnem viam disciplinae et dedit eam Iacob puero suo et Israel dilecto suo. (Liber Baruch 3, 37)

  • Et omne verbum sapientiae et intellectus, quod sciscitatus est ab eis, rex invenit in eis decuplum super cunctos hariolos et magos, qui erant in universo regno eius. (Prophetia Danielis 1, 20)

  • Et luctatus est cum angelo et praevaluit; flevit et deprecatus est eum. In Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum (Prophetia Osee 12, 5)

  • Et surrexit Ionas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini; et descendit Ioppen et invenit navem euntem in Tharsis et dedit naulum eius et descendit in eam, ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. (Prophetia Ionae 1, 3)

  • Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 8)

  • Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 43)

  • Tunc dicit: “Revertar in domum meam unde exivi”; et veniens invenit vacantem, scopis mundatam et ornatam. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 44)

  • Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 44)

  • Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: “Redde, quod debes!”. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 28)

  • Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis: “Quid hic statis tota die otiosi?”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 6)

  • Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam; et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi: “Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum”. Et arefacta est continuo ficulnea. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 19)

  • Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes; et dicit Petro: “Sic non potuistis una hora vigilare mecum? (Evangelium secundum Matthaeum 26, 40)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina