pronađen 167 Rezultati za: gloriam:

  • ALEPH. Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion! Proiecit de caelo in terram gloriam Israel et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui. (Lamentationes 2, 1)

  • Aperi, Domine, oculos tuos et vide, quia non mortui, qui in inferno sunt, quorum spiritus ablatus est a visceribus eorum, dabunt gloriam et iustificationem Domino, (Liber Baruch 2, 17)

  • sed anima, quae tristis est super magnitudinem, quae incedit curva et infirma, et oculi deficientes et anima esuriens dabunt tibi gloriam et iustitiam, Domine. (Liber Baruch 2, 18)

  • Noli dare alteri gloriam tuam et dignitates tuas genti alienae. (Liber Baruch 4, 3)

  • Et ponam gloriam meam in gentibus, et videbunt omnes gentes iudicium meum, quod fecerim, et manum meam, quam posuerim super eos; (Prophetia Ezechielis 39, 21)

  • Tu rex regum es, et Deus caeli regnum et fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi; (Prophetia Danielis 2, 37)

  • et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo, Domine. (Prophetia Danielis 3, 43)

  • O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam et gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo. (Prophetia Danielis 5, 18)

  • et faciet adversus oppida munita cum deo alieno; qui cognoverit eum, multiplicabit gloriam eius et dabit eis potestatem in multis et terram dividet pretio. (Prophetia Danielis 11, 39)

  • Secundum multitudinem eorum, sic peccaverunt mihi; gloriam eorum in ignominiam commutabo. (Prophetia Osee 4, 7)

  • Repleris ignominia pro gloria; bibe tu quoque et denudare! Transibit ad te calix dexterae Domini, et veniet ignominia super gloriam tuam. (Prophetia Habacuc 2, 16)

  • Et ipse exstruet templum Domini; et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo; et erit sacerdos ad dexteram eius, et consilium pacis erit inter illos duos. (Prophetia Zachariae 6, 13)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina