1. Nabuchodonosor rex fecit sta tuam auream altitudine cubito rum sexaginta, latitudine cubitorum sex; et statuit eam in campo Dura in provincia Babylonis.

2. Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus et iudices, duces et tyrannos et praefectos omnesque principes provinciarum, ut convenirent ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex.

3. Tunc congregati sunt satrapae, magistratus et iudices, duces et tyranni et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes provinciarum ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statuae, quam posuerat Nabuchodonosor,

4. et praeco clamabat valenter: “Vobis dicitur, populi, tribus et linguae:

5. in hora, qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae, sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex.

6. Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis”.

7. Post haec igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae, fistulae et citharae, sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi tribus et linguae adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex.

8. Statimque et in ipso tempore accedentes viri Chaldaei accusaverunt Iudaeos

9. dixeruntque Nabuchodonosor regi: “Rex, in aeternum vive!

10. Tu, rex, posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubae, fistulae et citharae, sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum, prosternat se et adoret statuam auream;

11. si quis autem non procidens adoraverit, mittetur in fornacem ignis ardentis.

12. Sunt ergo viri Iudaei, quos constituisti super opera provinciae Babylonis, Sedrac, Misac et Abdenago; viri isti te, rex, non honorant: deos tuos non colunt et statuam auream, quam erexisti, non adorant”.

13. Tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit, ut adducerentur Sedrac, Misac et Abdenago; tunc viri illi adducti sunt in conspectu regis.

14. Pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis: “Verene, Sedrac, Misac et Abdenago, deos meos non colitis et statuam auream, quam constitui, non adoratis?

15. Numquid estis nunc parati, quacumque hora audieritis sonitum tubae, fistulae, citharae, sambucae, psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum, prosternere vos et adorare statuam, quam feci? Quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis; et quis est deus, qui eripiat vos de manu mea?”.

16. Respondentes Sedrac, Misac et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor: “Non oportet nos de hac re respondere tibi:

17. Si enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manu tua, rex, liberabit.

18. Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus et statuam auream, quam erexisti, non adoramus”.

19. Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sedrac, Misac et Abdenago; et respondens praecepit, ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat;

20. et viris fortissimis de exercitu suo iussit, ut ligarent Sedrac, Misac et Abdenago et mitterent eos in fornacem ignis ardentis;

21. et confestim viri illi vincti, cum bracis suis et tiaris et calceamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis;

22. itaque, quia iussio regis urgebat, et fornax succensa erat nimis, viros illos, qui miserant Sedrac, Misac et Abdenago, interfecit flamma ignis.

23. Viri autem tres, Sedrac, Misac et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis colligati. (Quae sequuntur in Hebraeis voluminibus non repperi).

24. Et ambulabant in medio flammae laudantes Deum et benedicentes Domino.

25. Stans autem Azarias oravit sic aperiensque os suum in medio ignis ait:

26. “Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum, et laudabilis et gloriosum nomen tuum in saecula,

27. quia iustus es in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia iudicia tua veritas.

28. Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem, quia in veritate et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra.

29. Peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus;

30. et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus, sicut praeceperas nobis, ut bene nobis esset.

31. Omnia ergo, quae induxisti super nos, et universa, quae fecisti nobis, vero iudicio fecisti;

32. et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum et pessimorum praevaricatorumque et regi iniusto et pessimo ultra omnem terram.

33. Et nunc non possumus aperire os; confusio et opprobrium facta sunt servis tuis et his, qui colunt te.

34. Ne, quaesumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum

35. neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum,

36. quibus dixisti quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et sicut arenam, quae est in litore maris;

37. quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra;

38. et non est in tempore hoc princeps et propheta et dux neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te, ut possimus invenire misericordiam;

39. sed in anima contrita et spiritu humilitatis suscipiamur sicut in holocausto arietum et taurorum

40. et sicut in milibus agnorum pinguium; sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, et perfice subsequentes te, quoniam non est confusio confidentibus in te.

41. Et nunc sequimur te in toto corde et timemus te et quaerimus faciem tuam;

42. ne confundas nos, sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae

43. et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo, Domine.

44. Et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala; confundantur absque ulla potentia, et robur eorum conteratur.

45. Sciant quia tu es Dominus, Deus solus et gloriosus super orbem terrarum”.

46. Et non cessabant, qui immiserant eos, ministri regis succendere fornacem naphta et stuppa et pice et malleolis,

47. et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem

48. et erupit et incendit, quos repperit iuxta fornacem de Chaldaeis.

49. Angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace

50. et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem; et non tetigit eos omnino ignis neque contristavit nec quidquam molestiae intulit.

51. Tunc hi tres, quasi ex uno ore, laudabant et glorificabant et benedicebant Deo in fornace dicentes:

52. “Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum, et laudabilis et superexaltatus in saecula; et benedictum nomen gloriae tuae sanctum et superlaudabile et superexaltatum in saecula.

53. Benedictus es in templo sanctae gloriae tuae et superlaudabilis et supergloriosus in saecula.

54. Benedictus es in throno regni tui et superlaudabilis et superexaltatus in saecula.

55. Benedictus es, qui intueris abyssos sedens super cherubim, et laudabilis et superexaltatus in saecula.

56. Benedictus es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula.

57. Benedicite, omnia opera Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

58. Benedicite, caeli, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

59. Benedicite, angeli Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

60. Benedicite, aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

61. Benedicat omnis virtus Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

62. Benedicite, sol et luna, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

63. Benedicite, stellae caeli, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

64. Benedicite, omnis imber et ros, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

65. Benedicite, omnes venti, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

66. Benedicite, ignis et aestus, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

67. Benedicite, frigus et aestus, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

68. Benedicite, rores et pruina, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

69. Benedicite, gelu et frigus, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

70. Benedicite, glacies et nives, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

71. Benedicite, noctes et dies, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

72. Benedicite, lux et tenebrae, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

73. Benedicite, fulgura et nubes, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

74. Benedicat terra Dominum, laudet et superexaltet eum in saecula.

75. Benedicite, montes et colles, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

76. Benedicite, universa germinantia in terra, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

77. Benedicite, maria et flumina, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

78. Benedicite, fontes, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

79. Benedicite, cete et omnia quae moventur in aquis, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

80. Benedicite, omnes volucres caeli, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

81. Benedicite, omnes bestiae et pecora, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

82. Benedicite, filii hominum, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

83. Benedic, Israel, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

84. Benedicite, sacerdotes Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

85. Benedicite, servi Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

86. Benedicite, spiritus et animae iustorum, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

87. Benedicite, sancti et humiles corde, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.

88. Benedicite, Anania, Azaria, Misael, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula; quia eruit nos de inferno et salvos fecit de manu mortis et liberavit nos de medio fornacis ardentis flammae et de medio ignis eruit nos.

89. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.

90. Benedicite, omnes, qui timetis Dominum, Deo deorum; laudate et confitemini ei, quia in saecula misericordia eius”. (Hucusque non habetur in Hebraeo et, quae posuimus, de Theodotionis editione translata sunt).

91. (24) Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit et surrexit propere; respondens ait optimatibus suis: “Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos?”. Qui respondentes dixerunt regi: “Vere, rex”.

92. (25) Respondit et ait: “Ecce ego video viros quattuor solutos et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio deorum”.

93. (26) Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis et ait: “Sedrac, Misac et Abdenago, servi Dei excelsi, egredimini et venite”. Statimque egressi sunt Sedrac, Misac et Abdenago de medio ignis.

94. (27) Et congregati satrapae, magistratus et iudices et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabara eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos.

95. (28) Et erumpens Nabuchodonosor ait: “Benedictus Deus eorum, Sedrac, Misac et Abdenago, qui misit angelum suum et eruit servos suos, qui crediderunt in eo, et verbum regis immutaverunt et tradiderunt corpora sua, ne servirent et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo.

96. (29) A me ergo positum est decretum, ut omnis populus, tribus et lingua quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sedrac, Misac et Abdenago, in frusta concidatur, et domus eius in sterquilinium fiat, eo quod non est Deus alius, qui possit ita salvare”.

97. (30) Tunc rex promovit Sedrac, Misac et Abdenago in provincia Babylonis.

98. (31) Nabuchodonosor rex omnibus populis, gentibus et linguis, quae habitant in universa terra: “Pax vobis multiplicetur.

99. (32) Signa et mirabilia, quae fecit apud me Deus excelsus, placuit mihi praedicare:

100. (33) Signa eius quam magna sunt, et mirabilia eius quam fortia! Et regnum eius regnum sempiternum, et potestas eius in generationem et generationem”.





“Nunca vá se deitar sem antes examinar a sua consciência sobre o dia que passou. Enderece todos os seus pensamentos a Deus, consagre-lhe todo o seu ser e também todos os seus irmãos. Ofereça à glória de Deus o repouso que você vai iniciar e não esqueça do seu Anjo da Guarda que está sempre com você.” São Padre Pio de Pietrelcina