pronađen 132 Rezultati za: angelus

  • Propter ipsum iter prosperat angelus eius, et in sermone eius composita sunt omnia. (Liber Ecclesiasticus 43, 28)

  • percussit castra Assyriorum et contrivit illos angelus eius. (Liber Ecclesiasticus 48, 24)

  • Egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia; et surrexerunt mane, et ecce omnes illi cadavera mortuorum. (Liber Isaiae 37, 36)

  • In omni tribulatione eorum non legatus neque angelus, sed ipse salvavit eos. In dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et sustulit eos et portavit eos cunctis diebus saeculi. (Liber Isaiae 63, 9)

  • Angelus enim meus vobiscum est; ipse autem exquiret animas vestras. (Liber Baruch 6, 6)

  • Angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace (Prophetia Danielis 3, 49)

  • Dixit autem Daniel: “Recte mentitus es in caput tuum; ecce enim angelus Dei, accepta sententia a Deo, scindet te medium”. (Prophetia Danielis 13, 55)

  • Dixit autem ei Daniel: “Recte mentitus es et tu in caput tuum; manet enim angelus Dei, gladium habens, ut secet te medium et interficiat vos”. (Prophetia Danielis 13, 59)

  • Dixitque angelus Domini ad Abacuc: “Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum”. (Prophetia Danielis 14, 34)

  • Et apprehendit eum angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. (Prophetia Danielis 14, 36)

  • Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Dei restituit Abacuc confestim in loco suo. (Prophetia Danielis 14, 39)

  • Et dixi: “Quid sunt isti, domine mi?”. Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: “Ego ostendam tibi quid sint isti”. (Prophetia Zachariae 1, 9)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina