pronađen 2240 Rezultati za: Vir
Est homo marcidus egens susceptione, plus deficiens virtute et abundans paupertate; (Liber Ecclesiasticus 11, 12)
Ante mortem ne laudes hominem quemquam, quoniam in extremis suis agnoscitur vir. (Liber Ecclesiasticus 11, 30)
In bonis viri etiam inimici illius sunt amici, et in malis etiam amicus discedit. (Liber Ecclesiasticus 12, 9)
Quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus, qui appropiant bestiis? Et sic qui comitatur cum viro iniquo et obvolutus est in peccatis eius: non evadet, donec incendat eum ignis. (Liber Ecclesiasticus 12, 13)
Beatus vir, qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti. (Liber Ecclesiasticus 14, 1)
Viro tenaci sine ratione est substantia; et homini livido ad quid aurum? (Liber Ecclesiasticus 14, 3)
Ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da ei. (Liber Ecclesiasticus 14, 13)
Omnis caro sicut vestimentum veterascet et sicut folium fructificans in arbore viridi: alia generantur, et alia deiciuntur; (Liber Ecclesiasticus 14, 18)
Beatus vir, qui in sapientia morabitur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei; (Liber Ecclesiasticus 14, 22)
et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet illum. (Liber Ecclesiasticus 15, 2)
Viri mendaces non erunt illius memores; et viri veraces invenientur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei. (Liber Ecclesiasticus 15, 8)
Non exoraverunt eum antiqui gigantes, qui rebelles fuerunt confidentes suae virtuti. (Liber Ecclesiasticus 16, 8)