pronađen 2240 Rezultati za: Vir
Noli quaerere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates; ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in aequitate tua. (Liber Ecclesiasticus 7, 6)
In omni virtute tua dilige eum, qui te fecit, et ministros eius ne derelinquas. (Liber Ecclesiasticus 7, 32)
Non contendas cum viro locuplete, ne forte contra te constituat pondus tuum: (Liber Ecclesiasticus 8, 2)
ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus et servire magnatis sine querela. (Liber Ecclesiasticus 8, 10)
Non spondeas super virtutem tuam; quod si spoponderis, quasi restituens cogita. (Liber Ecclesiasticus 8, 16)
Non des mulieri potestatem animae tuae, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris. (Liber Ecclesiasticus 9, 2)
Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius. (Liber Ecclesiasticus 9, 5)
Secundum virtutem tuam conversare cum proximo tuo et cum sapientibus et prudentibus tracta. (Liber Ecclesiasticus 9, 21)
Viri iusti sint tibi convivae, et in timore Dei sit tibi gloriatio. (Liber Ecclesiasticus 9, 23)
Noli despicere hominem iustum pauperem et noli magnificare virum peccatorem divitem. (Liber Ecclesiasticus 10, 26)
Servo sensato liberi servient; et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus. (Liber Ecclesiasticus 10, 28)
Non laudes virum in specie sua neque spernas hominem deformem in visu suo. (Liber Ecclesiasticus 11, 2)