pronađen 523 Rezultati za: Vero
At illi dixerunt: “Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis”. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 14)
Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 26)
Iesus vero ait: “Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum caelorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 14)
Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis: “Quid hic statis tota die otiosi?”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 6)
Et agricolae, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 35)
Et, qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 44)
Illi autem neglexerunt et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam; (Evangelium secundum Matthaeum 22, 5)
reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia affectos occiderunt. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 6)
Multi enim sunt vocati, pauci vero electi”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 14)
Omnia ergo, quaecumque dixerint vobis, facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 3)
Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias, (Evangelium secundum Matthaeum 23, 5)
Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris quidem parent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 27)