pronađen 523 Rezultati za: Vero
Tui vero oculi et cor tuum nonnisi ad avaritiam et ad sanguinem innocentem fundendum et ad calumniam et ad oppressionem faciendam. (Liber Ieremiae 22, 17)
non est qui iudicet iudicium tuum; sunt ulceri medicamina, tibi vero cicatrix non obducitur. (Liber Ieremiae 30, 13)
Mansit vero Ieremias in vestibulo custodiae usque ad diem, quo capta est Ierusalem. Et factum est ut caperetur Ierusalem. (Liber Ieremiae 38, 28)
Iohanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Maspha loquens: “Ibo et percutiam Ismael filium Nathaniae, nullo sciente, ne interficiat animam tuam, et dissipentur omnes Iudaei, qui congregati sunt ad te, et peribunt reliquiae Iudae”. (Liber Ieremiae 40, 15)
Ascende in Galaad et tolle resinam, virgo filia Aegypti; frustra multiplicas medicamina, tibi vero cicatrix non obducitur. (Liber Ieremiae 46, 11)
Et tu noli timere, serve meus Iacob, ait Dominus, quia tecum ego sum, quia ego consumam cunctas gentes, ad quas eieci te; te vero non consumam, sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi”. (Liber Ieremiae 46, 28)
Ego vero discooperui Esau, revelavi abscondita eius, et celari non poterit; vastatum est semen eius et fratres eius et vicini eius, et non erit. (Liber Ieremiae 49, 10)
De pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps satellitum in vinitores et in agricolas. (Liber Ieremiae 52, 16)
Sunt autem sicut trabes in domo; corda vero eorum dicunt elingere serpentes, qui de terra sunt; dum comedunt eos et vestimentum eorum, non sentiunt. (Liber Baruch 6, 19)
Hostias vero eorum sacerdotes eorum vendunt et abutuntur; similiter et uxores eorum, ex ipsis partes sale condientes, neque mendico neque infirmo aliquid impertiunt. De sacrificiis eorum menstruatae et fetae contingunt. (Liber Baruch 6, 27)
Etenim cum inciderit in domum deorum ligneorum vel inauratorum vel inargentatorum ignis, sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur; ipsi vero sicut trabes in medio comburentur. (Liber Baruch 6, 54)
Sed et si conversus iustus a iustitia sua, fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo; ipse morietur, quia non commonuisti eum: in peccato suo morietur, et non erunt in memoria iustitiae eius, quas fecit; sanguinem vero eius de manu tua requiram. (Prophetia Ezechielis 3, 20)