pronađen 12723 Rezultati za: Ut
Locutus est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Leviticus 6, 1)
Porro spoliabitur prioribus vestimentis; indutusque aliis efferet cineres extra castra in locum mundum. (Liber Leviticus 6, 4)
Ignis autem in altari semper ardebit, non exstinguetur, quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et, imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. (Liber Leviticus 6, 5)
Reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis, et panis absque fermento comedetur in loco sancto; in atrio tabernaculi conventus comedent illam. (Liber Leviticus 6, 9)
Ideo autem non coquetur fermentata, quia ut partem eorum dedi illam ex incensis meis: sanctum sanctorum est, sicut sacrificium pro peccato atque pro delicto; (Liber Leviticus 6, 10)
Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Leviticus 6, 12)
quae in sartagine oleo conspersa frigetur. Afferes eam calidam et offeres divisam minutatim, sacrificium in odorem suavissimum Domino. (Liber Leviticus 6, 14)
Locutus est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Leviticus 6, 17)
vas autem fictile, in quo coctum est, confringetur; quod si vas aeneum fuerit, defricabitur et lavabitur aqua. (Liber Leviticus 6, 21)
Omne autem sacrificium pro peccato, de cuius sanguine infertur in tabernaculum conventus ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni. (Liber Leviticus 6, 23)
et adolebit ea sacerdos super altare ut incensum Domino: sacrificium pro delicto est. (Liber Leviticus 7, 5)
Sicut sacrificium pro peccato, ita et sacrificium pro delicto, utriusque hostiae lex una est; ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit. (Liber Leviticus 7, 7)