pronađen 12723 Rezultati za: Ut
aut indicatum ei fuerit peccatum suum, offeret hostiam Domino hircum de capris immaculatum (Liber Leviticus 4, 23)
ponetque manum suam super caput eius et immolabit eum in loco, ubi solet mactari holocaustum coram Domino: sacrificium pro peccato est. (Liber Leviticus 4, 24)
Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet; expiabitque eum a peccato eius, ac dimittetur ei. (Liber Leviticus 4, 26)
Quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae, ut faciat quidquam ex his, quae Domini lege prohibentur, atque delinquat, (Liber Leviticus 4, 27)
aut indicatum ei fuerit peccatum suum, offeret capram immaculatam; (Liber Leviticus 4, 28)
ponetque manum super caput hostiae pro peccato et immolabit eam in loco holocausti. (Liber Leviticus 4, 29)
Omnem autem auferens adipem, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino, expiabitque eum, et propitius erit Dominus. (Liber Leviticus 4, 31)
Sin autem de ovibus obtulerit victimam pro peccato, adducet agnam immaculatam; (Liber Leviticus 4, 32)
ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco, ubi solent holocaustorum caedi hostiae. (Liber Leviticus 4, 33)
Omnem quoque auferens adipem, sicut auferri solet adeps agni, qui immolatur pro pacificis, cremabit in altari super incensis Domini; expiabitque eum et peccatum eius, et dimittetur illi. (Liber Leviticus 4, 35)
Si peccaverit anima et audiverit vocem iurantis testisque fuerit, quod aut ipse vidit aut comperit, si non indicaverit, iniquitatem portabit; (Liber Leviticus 5, 1)
vel si anima tetigerit aliquid immundum, sive cadaver bestiae sit aut iumenti vel reptilis, et absconditum fuerit ab eo, ipse immundus et reus erit; (Liber Leviticus 5, 2)