pronađen 12723 Rezultati za: Ut
Similiter autem et Rahab, meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens? (Epistula Iacobi 2, 25)
Sicut enim corpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est. (Epistula Iacobi 2, 26)
Si autem equorum frenos in ora mittimus ad oboediendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus. (Epistula Iacobi 3, 3)
linguam autem nullus hominum domare potest, inquietum malum, plena veneno mortifero. (Epistula Iacobi 3, 8)
Numquid potest, fratres mei, ficus olivas facere, aut vitis ficus? Neque salsa dulcem potest facere aquam. (Epistula Iacobi 3, 12)
Quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans, sine simulatione; (Epistula Iacobi 3, 17)
fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem. (Epistula Iacobi 3, 18)
petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis. (Epistula Iacobi 4, 3)
Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: “Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis?”. (Epistula Iacobi 4, 5)
Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit: “Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam”. (Epistula Iacobi 4, 6)
Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis. (Epistula Iacobi 4, 7)
Nolite detrahere alterutrum, fratres; qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi et iudicat legem; si autem iudicas legem, non es factor legis sed iudex. (Epistula Iacobi 4, 11)