pronađen 12723 Rezultati za: Ut
et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, et dixeritis: “Tu sede hic bene”, pauperi autem dicatis: “Tu sta illic aut sede sub scabello meo”; (Epistula Iacobi 2, 3)
Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia? (Epistula Iacobi 2, 6)
Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: “Diliges proximum tuum sicut teipsum”, bene facitis; (Epistula Iacobi 2, 8)
si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. (Epistula Iacobi 2, 9)
Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. (Epistula Iacobi 2, 10)
Qui enim dixit: “Non moechaberis”, dixit et: “Non occides”; quod si non moecharis, occidis autem, factus es transgressor legis. (Epistula Iacobi 2, 11)
Sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis iudicandi. (Epistula Iacobi 2, 12)
Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? (Epistula Iacobi 2, 14)
Si frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano, (Epistula Iacobi 2, 15)
dicat autem aliquis de vobis illis: “Ite in pace, calefacimini et saturamini”, non dederitis autem eis, quae necessaria sunt corporis, quid proderit? (Epistula Iacobi 2, 16)
Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus otiosa est? (Epistula Iacobi 2, 20)
et suppleta est Scriptura dicens: “Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam”, et amicus Dei appellatus est. (Epistula Iacobi 2, 23)