pronađen 1232 Rezultati za: Tibi
Confitebuntur tibi, Domine, omnes reges terrae, quia audierunt eloquia oris tui. (Liber Psalmorum 138, 4)
Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis. (Liber Psalmorum 139, 14)
Expandi manus meas ad te, anima mea sicut terra sine aqua tibi. (Liber Psalmorum 143, 6)
Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decachordo psallam tibi, (Liber Psalmorum 144, 9)
BETH. Per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 145, 2)
IOD. Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua; et sancti tui benedicant tibi. (Liber Psalmorum 145, 10)
Dixitque Iudas Simoni fratri suo: “Elige tibi viros et vade et libera fratres tuos, qui sunt in Galilaea; ego autem et frater meus Ionathas ibimus in Galaaditim”. (Liber I Maccabaeorum 5, 17)
et nunc statuamus ad invicem amicitiam, et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus et dabo tibi dona et ipsi digna te”. (Liber I Maccabaeorum 10, 54)
Et nunc faciam tibi, quae scripsisti, sed occurre in Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et socer fiam tibi, sicut dixisti”. (Liber I Maccabaeorum 10, 56)
Et misit legatos ad Demetrium dicens: “Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui; (Liber I Maccabaeorum 11, 9)
Et misit Demetrius ad Ionathan dicens: “Non haec tantum faciam tibi et genti tuae, sed gloria illustrabo te et gentem tuam, cum fuerit opportunum; (Liber I Maccabaeorum 11, 42)
Et scripsit Antiochus adulescentior Ionathae dicens: “Constituo tibi summum sacerdotium et constituo te super quattuor regiones et ut sis de amicis regis”. (Liber I Maccabaeorum 11, 57)