Mosaico decorativo

Found 1232 Results for: Tibi

  • Confitebuntur tibi, Domine, omnes reges terrae, quia audierunt eloquia oris tui. (Liber Psalmorum 138, 4)

  • Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis. (Liber Psalmorum 139, 14)

  • Expandi manus meas ad te, anima mea sicut terra sine aqua tibi. (Liber Psalmorum 143, 6)

  • Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decachordo psallam tibi, (Liber Psalmorum 144, 9)

  • BETH. Per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 145, 2)

  • IOD. Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua; et sancti tui benedicant tibi. (Liber Psalmorum 145, 10)

  • Dixitque Iudas Simoni fratri suo: “Elige tibi viros et vade et libera fratres tuos, qui sunt in Galilaea; ego autem et frater meus Ionathas ibimus in Galaaditim”. (Liber I Maccabaeorum 5, 17)

  • et nunc statuamus ad invicem amicitiam, et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus et dabo tibi dona et ipsi digna te”. (Liber I Maccabaeorum 10, 54)

  • Et nunc faciam tibi, quae scripsisti, sed occurre in Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et socer fiam tibi, sicut dixisti”. (Liber I Maccabaeorum 10, 56)

  • Et misit legatos ad Demetrium dicens: “Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui; (Liber I Maccabaeorum 11, 9)

  • Et misit Demetrius ad Ionathan dicens: “Non haec tantum faciam tibi et genti tuae, sed gloria illustrabo te et gentem tuam, cum fuerit opportunum; (Liber I Maccabaeorum 11, 42)

  • Et scripsit Antiochus adulescentior Ionathae dicens: “Constituo tibi summum sacerdotium et constituo te super quattuor regiones et ut sis de amicis regis”. (Liber I Maccabaeorum 11, 57)


"Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!" São Padre Pio de Pietrelcina