pronađen 3038 Rezultati za: Sun
Sicut aqua effusus sum, et dissoluta sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. (Liber Psalmorum 22, 15)
Nam et si ambulavero in valle umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. (Liber Psalmorum 23, 4)
ZAIN. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quoniam a saeculo sunt. (Liber Psalmorum 25, 6)
RES. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt et odio crudeli oderunt me. (Liber Psalmorum 25, 19)
in quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus. (Liber Psalmorum 26, 10)
Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas; qui tribulant me et inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. (Liber Psalmorum 27, 2)
Quoniam audivi vituperationem multorum: horror in circuitu; in eo dum convenirent simul adversum me, auferre animam meam consiliati sunt. (Liber Psalmorum 31, 14)
Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum. (Liber Psalmorum 33, 6)
Quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt. (Liber Psalmorum 33, 9)
COPH. Iuxta est Dominus iis, qui contrito sunt corde, et confractos spiritu salvabit. (Liber Psalmorum 34, 19)
Cum autem vacillarem, laetati sunt et convenerunt; convenerunt contra me percutientes, et ignoravi. (Liber Psalmorum 35, 15)
Praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde. (Liber Psalmorum 36, 11)