pronađen 858 Rezultati za: Rio
Et eduxit me ad atrium exterius, et ecce exedrae et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum, triginta exedrae in circuitu pavimenti; (Prophetia Ezechielis 40, 17)
Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem portae interioris extrinsecus, centum cubitos. Sic oriens. Et sic aquilo. (Prophetia Ezechielis 40, 19)
Portam quoque, quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est, tam in longitudine quam in latitudine; (Prophetia Ezechielis 40, 20)
et cubicula eius, tria hinc et tria inde, et postes eius et vestibulum eius secundum mensuram portae prioris; quinquaginta cubitorum longitudo eius et latitudo viginti quinque cubitorum. (Prophetia Ezechielis 40, 21)
Et porta atrii interioris contra portam aquilonis sicut in porta orientali; et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos. (Prophetia Ezechielis 40, 23)
Et duxit me ad viam australem, et ecce porta, quae respiciebat ad austrum; et mensus est postes eius et vestibulum eius iuxta mensuras superiores. (Prophetia Ezechielis 40, 24)
Et porta erat atrio interiori in via australi, et mensus est a porta usque ad portam in via australi centum cubitos. (Prophetia Ezechielis 40, 27)
Et introduxit me in atrium interius per portam australem et mensus est portam iuxta mensuras superiores; (Prophetia Ezechielis 40, 28)
Et introduxit me in atrium interius per viam orientalem et mensus est portam secundum mensuras superiores; (Prophetia Ezechielis 40, 32)
Et introduxit me ad portam, quae respiciebat ad aquilonem, et mensus est secundum mensuras superiores (Prophetia Ezechielis 40, 35)
Et extra portam interiorem exedrae duae, in atrio interiori; una erat in latere portae respicientis ad aquilonem, et facies eius contra viam australem, et una ex latere portae australis, quae respiciebat ad viam aquilonis. (Prophetia Ezechielis 40, 44)
et latitudo ambitus sursum ascendens iuxta cubicula adiacentia, quia circumdata erat domus usque sursum circa domum; idcirco amplificata erat domus usque sursum, et de inferiore tabulato ascendebatur ad superius per medium. (Prophetia Ezechielis 41, 7)