Mosaico decorativo

Trouvé 858 Résultats pour: Rio

  • Et eduxit me ad atrium exterius, et ecce exedrae et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum, triginta exedrae in circuitu pavimenti; (Prophetia Ezechielis 40, 17)

  • Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem portae interioris extrinsecus, centum cubitos. Sic oriens. Et sic aquilo. (Prophetia Ezechielis 40, 19)

  • Portam quoque, quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est, tam in longitudine quam in latitudine; (Prophetia Ezechielis 40, 20)

  • et cubicula eius, tria hinc et tria inde, et postes eius et vestibulum eius secundum mensuram portae prioris; quinquaginta cubitorum longitudo eius et latitudo viginti quinque cubitorum. (Prophetia Ezechielis 40, 21)

  • Et porta atrii interioris contra portam aquilonis sicut in porta orientali; et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos. (Prophetia Ezechielis 40, 23)

  • Et duxit me ad viam australem, et ecce porta, quae respiciebat ad austrum; et mensus est postes eius et vestibulum eius iuxta mensuras superiores. (Prophetia Ezechielis 40, 24)

  • Et porta erat atrio interiori in via australi, et mensus est a porta usque ad portam in via australi centum cubitos. (Prophetia Ezechielis 40, 27)

  • Et introduxit me in atrium interius per portam australem et mensus est portam iuxta mensuras superiores; (Prophetia Ezechielis 40, 28)

  • Et introduxit me in atrium interius per viam orientalem et mensus est portam secundum mensuras superiores; (Prophetia Ezechielis 40, 32)

  • Et introduxit me ad portam, quae respiciebat ad aquilonem, et mensus est secundum mensuras superiores (Prophetia Ezechielis 40, 35)

  • Et extra portam interiorem exedrae duae, in atrio interiori; una erat in latere portae respicientis ad aquilonem, et facies eius contra viam australem, et una ex latere portae australis, quae respiciebat ad viam aquilonis. (Prophetia Ezechielis 40, 44)

  • et latitudo ambitus sursum ascendens iuxta cubicula adiacentia, quia circumdata erat domus usque sursum circa domum; idcirco amplificata erat domus usque sursum, et de inferiore tabulato ascendebatur ad superius per medium. (Prophetia Ezechielis 41, 7)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina