pronađen 2589 Rezultati za: Regnum Israel
Porro quia vidisti pedum et digitorum partem testae figuli et partem ferream, regnum divisum erit; et robur ferri erit ei, secundum quod vidisti ferrum mixtum testae ex luto. (Prophetia Danielis 2, 41)
Et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles, ex parte regnum erit solidum et ex parte contritum. (Prophetia Danielis 2, 42)
In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum populo alteri non tradetur: comminuet et consumet universa regna haec, et ipsum stabit in aeternum. (Prophetia Danielis 2, 44)
neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum, (Prophetia Danielis 3, 35)
Benedic, Israel, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 83)
(33) Signa eius quam magna sunt, et mirabilia eius quam fortia! Et regnum eius regnum sempiternum, et potestas eius in generationem et generationem”. (Prophetia Danielis 3, 100)
et eicient te ab hominibus, et cum bestiis feris erit habitatio tua, et fenum ut boves comedes et rore caeli infunderis; septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum et, cuicumque voluerit, det illud. (Prophetia Danielis 4, 22)
Quod autem praeceperunt, ut relinqueretur germen radicum eius, id est arboris, regnum tuum tibi manebit, postquam cognoveris potestatem caeli. (Prophetia Danielis 4, 23)
Cum adhuc sermo esset in ore regis, vox de caelo ruit: “Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex: Regnum tuum transiit a te, (Prophetia Danielis 4, 28)
“Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caelum levavi, et sensus meus redditus est mihi, et Altissimo benedixi et Viventem in sempiternum laudavi et glorificavi, quia potestas eius potestas sempiterna, et regnum eius in generationem et generationem; (Prophetia Danielis 4, 31)
O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam et gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo. (Prophetia Danielis 5, 18)
Et haec est interpretatio sermonis: mane, numeravit Deus regnum tuum et complevit illud; (Prophetia Danielis 5, 26)