Mosaico decorativo

pronađen 487 Rezultati za: Regem

  • Profectus est autem Roboam in Sichem; illuc enim cunctus Israel convenerat, ut constituerent eum regem. (Liber II Paralipomenon 10, 1)

  • “Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iudae et ad universum Israel, qui est in Iuda et Beniamin: (Liber II Paralipomenon 11, 3)

  • Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos; ipsum enim regem facere cogitabat. (Liber II Paralipomenon 11, 22)

  • Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini et domus regis misitque ad Benadad regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens: (Liber II Paralipomenon 16, 2)

  • In tempore illo venit Hanani videns ad Asa regem Iudae et dixit ei: “Quia habuisti fiduciam in rege Syriae et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriae regis exercitus de manu tua. (Liber II Paralipomenon 16, 7)

  • Dixitque Achab rex Israel ad Iosaphat regem Iudae: “Veni mecum in Ramoth Galaad”. Cui ille respondit: “Ut ego, et tu; sicut populus tuus, sic et populus meus, tecumque erimus in bello”. (Liber II Paralipomenon 18, 3)

  • Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “Consule, obsecro, impraesentiarum sermonem Domini”. (Liber II Paralipomenon 18, 4)

  • Venit ergo ad regem. Cui rex ait: “Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere?”. Cui ille respondit: “Ascendite et prosperamini, ut tradantur hostes in manus vestras”. (Liber II Paralipomenon 18, 14)

  • Et dixit Dominus: “Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad?”. Cumque diceret unus hoc modo et alter alio, (Liber II Paralipomenon 18, 19)

  • Rex autem Syriae praeceperat ducibus curruum suorum dicens: “Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israel”. (Liber II Paralipomenon 18, 30)

  • Accidit autem, ut unus e populo sagittam in incertum iaceret et percuteret regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille aurigae suo ait: “Converte manum tuam et educ me de acie, quia vulneratus sum”. (Liber II Paralipomenon 18, 33)

  • In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Iudae, et constituit sibi regem. (Liber II Paralipomenon 21, 8)


"Como é belo esperar!" São Padre Pio de Pietrelcina