Found 487 Results for: Regem
Profectus est autem Roboam in Sichem; illuc enim cunctus Israel convenerat, ut constituerent eum regem. (Liber II Paralipomenon 10, 1)
“Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iudae et ad universum Israel, qui est in Iuda et Beniamin: (Liber II Paralipomenon 11, 3)
Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos; ipsum enim regem facere cogitabat. (Liber II Paralipomenon 11, 22)
Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini et domus regis misitque ad Benadad regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens: (Liber II Paralipomenon 16, 2)
In tempore illo venit Hanani videns ad Asa regem Iudae et dixit ei: “Quia habuisti fiduciam in rege Syriae et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriae regis exercitus de manu tua. (Liber II Paralipomenon 16, 7)
Dixitque Achab rex Israel ad Iosaphat regem Iudae: “Veni mecum in Ramoth Galaad”. Cui ille respondit: “Ut ego, et tu; sicut populus tuus, sic et populus meus, tecumque erimus in bello”. (Liber II Paralipomenon 18, 3)
Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “Consule, obsecro, impraesentiarum sermonem Domini”. (Liber II Paralipomenon 18, 4)
Venit ergo ad regem. Cui rex ait: “Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere?”. Cui ille respondit: “Ascendite et prosperamini, ut tradantur hostes in manus vestras”. (Liber II Paralipomenon 18, 14)
Et dixit Dominus: “Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad?”. Cumque diceret unus hoc modo et alter alio, (Liber II Paralipomenon 18, 19)
Rex autem Syriae praeceperat ducibus curruum suorum dicens: “Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israel”. (Liber II Paralipomenon 18, 30)
Accidit autem, ut unus e populo sagittam in incertum iaceret et percuteret regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille aurigae suo ait: “Converte manum tuam et educ me de acie, quia vulneratus sum”. (Liber II Paralipomenon 18, 33)
In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Iudae, et constituit sibi regem. (Liber II Paralipomenon 21, 8)