pronađen 1242 Rezultati za: Ope
Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum; et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos”. (Liber Isaiae 26, 21)
Coangustatum est enim stratum, ut quis se extendat, et pallium brevius, ut quis se operire possit. (Liber Isaiae 28, 20)
Sicut enim in monte Pharasim stabit Dominus, sicut in valle, quae est in Gabaon, irascetur, ut faciat opus suum, novum opus suum, ut operetur operationem suam, peregrinam operationem suam. (Liber Isaiae 28, 21)
Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis, clausit oculos vestros et capita vestra operuit. (Liber Isaiae 29, 10)
Vae, qui profunde a Domino consilium abscondunt, quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: “Quis videt nos, et quis novit nos?”. (Liber Isaiae 29, 15)
sed, cum viderit opera manuum mearum, in medio sui sanctificabunt nomen meum et sanctificabunt Sanctum Iacob et Deum Israel pavebunt, (Liber Isaiae 29, 23)
et boves tui et asini, qui operantur terram, commixtum migma comedent ventilatum in pala et ventilabro. (Liber Isaiae 30, 24)
Tamen et ipse sapiens adducit malum et verba sua non retractat; et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem. (Liber Isaiae 31, 2)
et misit Eliachim, qui erat super domum, et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam, (Liber Isaiae 37, 2)
et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis; et comminuerunt eos. (Liber Isaiae 37, 19)
Quis operatus est et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et cum novissimis ego sum. (Liber Isaiae 41, 4)
Ecce omnes iniquitas, vana opera eorum; ventus et inane simulacra eorum. (Liber Isaiae 41, 29)