pronađen 1242 Rezultati za: Ope
Non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo, quia plena erit terra scientia Domini, sicut aquae mare operiunt. (Liber Isaiae 11, 9)
Ululate, quia prope est dies Domini; quasi vastitas a Domino veniet. (Liber Isaiae 13, 6)
et respondebunt ibi hyaenae in aedibus eius, et thoes in delubris voluptatis. Prope est ut veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur. (Liber Isaiae 13, 22)
Detracta est ad inferos superbia tua, sonitus nablorum tuorum; subter te sternitur tinea, et operimentum tuum sunt vermes. (Liber Isaiae 14, 11)
et non attendet ad altaria, quae fecerunt manus eius, et quae operati sunt digiti eius; non respiciet lucos et thymiateria. (Liber Isaiae 17, 8)
Quae mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas: “Ite, nuntii veloces, ad gentem proceram et lucidam, ad populum terribilem, prope et procul, gentem robustam et conculcantem, cuius flumina scindunt terram”. (Liber Isaiae 18, 2)
In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo procero et lucido, a populo terribili, prope et procul, a gente robusta et conculcante, cuius terram flumina scindunt, ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion. (Liber Isaiae 18, 7)
Confundentur, qui operantur linum, pectentes et texentes byssum. (Liber Isaiae 19, 9)
Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis, et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius in vomitu suo; (Liber Isaiae 19, 14)
sic minabit rex Assyriorum captivos Aegypti et exsules Aethiopiae, iuvenes et senes, nudos et discalceatos, discoopertis natibus ad ignominiam Aegypti. (Liber Isaiae 20, 4)
Et revelatum est operimentum Iudae, et respexisti in die illa armamentarium domus Saltus; (Liber Isaiae 22, 8)
Domine, dabis pacem nobis; omnia enim opera nostra operatus es nobis. (Liber Isaiae 26, 12)