pronađen 601 Rezultati za: Nomen
et replesti eam in comparationibus aenigmatum. Ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua. (Liber Ecclesiasticus 47, 17)
Nam et nos vita quidem vivemus, post mortem autem non erit tale nomen nostrum. (Liber Ecclesiasticus 48, 12)
Laudabo nomen tuum assidue et collaudabo illud in confessione”. Et exaudita est oratio mea. (Liber Ecclesiasticus 51, 15)
Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes: “Panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur, tantummodo vocetur nomen tuum super nos: aufer opprobrium nostrum”. (Liber Isaiae 4, 1)
Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel; (Liber Isaiae 7, 14)
et accessi ad prophetissam, et concepit et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: “Voca nomen eius Maher Salal Has Baz, (Liber Isaiae 8, 3)
Parvulus enim natus est nobis, filius datus est nobis; et factus est principatus super umerum eius; et vocabitur nomen eius admirabilis Consiliarius, Deus fortis, Pater aeternitatis, Princeps pacis. (Liber Isaiae 9, 5)
Et dicetis in die illa: “Confitemini Domino et invocate nomen eius, notas facite in populis adinventiones eius; mementote quoniam excelsum est nomen eius. (Liber Isaiae 12, 4)
“Et consurgam contra eos, dicit Dominus exercituum; et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem, dicit Dominus; (Liber Isaiae 14, 22)
Propter hoc in regionibus lucis glorificate Dominum, in insulis maris nomen Domini, Dei Israel. (Liber Isaiae 24, 15)
Et in semita iudiciorum tuorum, Domine, speravimus in te; ad nomen tuum et ad memoriale tuum desiderium animae. (Liber Isaiae 26, 8)
sed, cum viderit opera manuum mearum, in medio sui sanctificabunt nomen meum et sanctificabunt Sanctum Iacob et Deum Israel pavebunt, (Liber Isaiae 29, 23)