pronađen 1637 Rezultati za: Mea
Me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt, quasi gens, quae iustitiam fecerit et iudicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me iudicia iustitiae, appropinquare Deum volunt. (Liber Isaiae 58, 2)
Hoc foedus meum cum eis, dixit Dominus: “Spiritus meus, qui est super te, et verba mea, quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui, dixit Dominus, amodo et usque in sempiternum”. (Liber Isaiae 59, 21)
Omne pecus Cedar congregabitur tibi, arietes Nabaioth ministrabunt tibi; offerentur super placabili altari meo, et domum gloriae meae glorificabo. (Liber Isaiae 60, 7)
Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi; in indignatione enim mea percussi te, sed in beneplacito meo misertus sum tui. (Liber Isaiae 60, 10)
Populus autem tuus omnes iusti; in perpetuum hereditabunt terram, germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum. (Liber Isaiae 60, 21)
Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis et indumento iustitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis. (Liber Isaiae 61, 10)
“Torcular calcavi solus, et de gentibus non erat vir mecum; calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea. Et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. (Liber Isaiae 63, 3)
Dies enim ultionis in corde meo, annus redemptionis meae venit. (Liber Isaiae 63, 4)
Circumspexi, et non erat auxiliator, miratus sum, et non fuit qui adiuvaret; et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi. (Liber Isaiae 63, 5)
Et conculcavi populos in furore meo et contrivi eos in indignatione mea et effudi in terram sanguinem eorum”. (Liber Isaiae 63, 6)
Expandi manus meas tota die ad populum rebellem, qui graditur in via non bona post cogitationes suas; (Liber Isaiae 65, 2)
populus, qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper, qui immolant in hortis et sacrificant super lateres, (Liber Isaiae 65, 3)