pronađen 1637 Rezultati za: Mea
Posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meae protexi te, cum extendebam caelos et fundabam terram et dicebam ad Sion: “Populus meus es tu”. (Liber Isaiae 51, 16)
Haec dicit dominator tuus, Dominus et Deus tuus, qui contendit pro populo suo: “Ecce tuli de manu tua calicem soporis, poculum indignationis meae; non adicies, ut bibas illum ultra. (Liber Isaiae 51, 22)
In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus Dominus. (Liber Isaiae 54, 8)
Montes enim recedent, et colles movebuntur, misericordia autem mea non recedet a te, et foedus pacis meae non movebitur, dixit miserator tuus Dominus. (Liber Isaiae 54, 10)
Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae vestrae viae meae, dicit Dominus. (Liber Isaiae 55, 8)
Quia sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris. (Liber Isaiae 55, 9)
Haec dicit Dominus: “Custodite iudicium et facite iustitiam, quia iuxta est salus mea, ut veniat, et iustitia mea, ut reveletur”. (Liber Isaiae 56, 1)
Quia haec dicit Dominus eunuchis: “Qui custodierint sabbata mea et elegerint, quae ego volui, et tenuerint foedus meum, (Liber Isaiae 56, 4)
dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. (Liber Isaiae 56, 5)
adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae: holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis”. (Liber Isaiae 56, 7)
Non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea deficeret, halitus, quem ego feci. (Liber Isaiae 57, 16)
Propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum et percussi eum, abscondi faciem meam et indignatus sum; et abiit vagus in via cordis sui. (Liber Isaiae 57, 17)