pronađen 3589 Rezultati za: Man
Primoque mane surgentes et, orto iam sole super aquis, viderunt Moabitae e contra aquas rubras quasi sanguinem (Liber II Regum 3, 22)
Et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt; et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum Cirhareseth remanerent; et circumdederunt civitatem fundibularii et aggressi sunt. (Liber II Regum 3, 25)
Faciamus ergo cenaculum muratum parvum et ponamus ei in eo lectulum et mensam et sellam et candelabrum, ut, cum venerit ad nos, maneat ibi”. (Liber II Regum 4, 10)
Et ille ait ad Giezi: “Accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum et, si salutaverit te quispiam, non respondeas illi. Et pones baculum meum super faciem pueri”. (Liber II Regum 4, 29)
Et ascendit et incubuit super puerum posuitque os suum super os eius et oculos suos super oculos eius et manus suas super manus eius et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri. (Liber II Regum 4, 34)
Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud dominum suum et honoratus; per illum enim dedit Dominus salutem Syriae. Erat autem vir fortis leprosus. (Liber II Regum 5, 1)
Porro de Syria egressa fuerat turma et captivam duxerat de terra Israel puellam parvulam, quae erat in obsequio uxoris Naaman. (Liber II Regum 5, 2)
Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei dicens: “Sic et sic locuta est puella de terra Israel”. (Liber II Regum 5, 4)
detulit litteras ad regem Israel in haec verba: “Cum acceperis epistulam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua”. (Liber II Regum 5, 6)
Venit ergo Naaman cum equis et curribus et stetit ad ostium domus Elisei. (Liber II Regum 5, 9)
Iratus Naaman recedebat dicens: “Putabam quod egrederetur ad me et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum leprae et curaret me. (Liber II Regum 5, 11)
Dixitque Naaman: “Ut vis. Sed, obsecro, concedatur mihi servo tuo tantum terrae quantum onus duorum burdonum; non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis, nisi Domino. (Liber II Regum 5, 17)