pronađen 3589 Rezultati za: Man
Et ait rex Israel ad Iosaphat: “Remansit vir unus, per quem possimus interrogare Dominum; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum: Michaeas filius Iemla”. Cui Iosaphat ait: “Ne loquaris ita, rex”. (Liber I Regum 22, 8)
Omnesque prophetae similiter prophetabant dicentes: “Ascende in Ramoth Galaad et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis”. (Liber I Regum 22, 12)
Venit itaque ad regem, et ait illi rex: “Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum, an cessare?”. Cui ille respondit: “Ascende et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis”. (Liber I Regum 22, 15)
Et ait rex Israel: “Tolle Michaeam, et maneat apud Amon principem civitatis et apud Ioas filium regis, (Liber I Regum 22, 26)
Vir autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et percussit regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille dixit aurigae suo: “Verte manum tuam et eice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum”. (Liber I Regum 22, 34)
Sed et reliquias prostibulorum, qui remanserant in diebus Asa patris eius, abstulit de terra. (Liber I Regum 22, 47)
Dixitque rex Israel: “Heu! Congregavit nos Dominus tres reges, ut traderet in manu Moab”. (Liber II Regum 3, 10)
Et ait Iosaphat: “Estne hic propheta Domini, ut interrogemus Dominum per eum?”. Et respondit unus de servis regis Israel: “Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliae”. (Liber II Regum 3, 11)
Dixit autem Eliseus ad regem Israel: “Quid mihi et tibi est? Vade ad prophetas patris tui et ad prophetas matris tuae”. Et ait illi rex Israel: “Non, congregavit enim Dominus tres reges hos, ut traderet eos in manu Moab?”. (Liber II Regum 3, 13)
nunc autem adducite mihi psaltem”. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, (Liber II Regum 3, 15)
Parumque hoc est in conspectu Domini; insuper tradet etiam Moab in manu vestra, (Liber II Regum 3, 18)
Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquae veniebant per viam Edom. Et repleta est terra aquis. (Liber II Regum 3, 20)