pronađen 159 Rezultati za: Iosue

  • Et posuit populus tota castra, quae erant in aquilone urbis, et agmen extremum ad occidentalem plagam urbis. Abiit ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis medio. (Liber Iosue 8, 13)

  • Iosue vero et omnis Israel cesserunt loco simulantes metum et fugientes per solitudinis viam. (Liber Iosue 8, 15)

  • dixit Dominus ad Iosue: “Leva acinacem, quod in manu tua est, contra urbem Hai, quoniam tibi tradam eam”. (Liber Iosue 8, 18)

  • Viri autem civitatis, qui persequebantur Iosue, respicientes et videntes fumum urbis ad caelum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere, praesertim cum hi, qui simulaverant fugam et tendebant ad solitudinem, contra persequentes conversi essent. (Liber Iosue 8, 20)

  • Vidensque Iosue et omnis Israel quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversi percusserunt viros Hai. (Liber Iosue 8, 21)

  • regem quoque urbis Hai apprehenderunt viventem et obtulerunt Iosue. (Liber Iosue 8, 23)

  • Iosue vero non contraxit manum, quam in sublime porrexerat tenens acinacem, donec interficerentur omnes habitatores Hai. (Liber Iosue 8, 26)

  • Iumenta tantum et praedam civitatis diviserunt sibi filii Israel, sicut praeceperat Dominus Iosue. (Liber Iosue 8, 27)

  • Regem quoque eius suspendit in ligno usque ad vesperum; et ad solis occasum praecepit Iosue, et deposuerunt cadaver eius de ligno proieceruntque in ipso introitu portae civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in praesentem diem. (Liber Iosue 8, 29)

  • Tunc aedificavit Iosue altare Domino, Deo Israel, in monte Hebal, (Liber Iosue 8, 30)

  • congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Iosue et Israel uno animo eademque sententia. (Liber Iosue 9, 2)

  • At hi, qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta, quae fecerat Iosue Iericho et Hai, (Liber Iosue 9, 3)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina