pronađen 159 Rezultati za: Iosue

  • praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine; nullusque remansit ex eis, nisi Chaleb filius Iephonne et Iosue filius Nun. (Liber Numeri 26, 65)

  • Dixitque Dominus ad eum: “Tolle Iosue filium Nun, virum in quo est spiritus; et pone manum tuam super eum, (Liber Numeri 27, 18)

  • Fecit Moyses, ut praeceperat Dominus. Cumque tulisset Iosue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi; (Liber Numeri 27, 22)

  • praeter Chaleb filium Iephonne Cenezaeum et Iosue filium Nun: isti secuti sunt Dominum!". (Liber Numeri 32, 12)

  • Praecepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus filiorum Israel et dixit ad eos: (Liber Numeri 32, 28)

  • “Haec sunt nomina virorum, qui terram vobis divident: Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun (Liber Numeri 34, 17)

  • sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit illuc. Hunc robora, et ipse terram sorte dividat Israeli. (Liber Deuteronomii 1, 38)

  • Iosue quoque in tempore illo praecepi dicens: Oculi tui viderunt, quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus; sic faciet omnibus regnis, ad quae transiturus es. (Liber Deuteronomii 3, 21)

  • Praecipe Iosue et corrobora eum atque conforta, quia ipse praecedet populum istum et dividet eis terram, quam visurus es”. (Liber Deuteronomii 3, 28)

  • Dominus Deus tuus ipse transibit ante te; ipse delebit gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas, et Iosue transibit ante te, sicut locutus est Dominus. (Liber Deuteronomii 31, 3)

  • Vocavitque Moyses Iosue et dixit ei coram omni Israel: “Confortare et esto robustus; tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum iuravit Dominus, et tu eam sorte divides eis. (Liber Deuteronomii 31, 7)

  • Et ait Dominus ad Moysen: “Ecce prope sunt dies mortis tuae; voca Iosue, et state in tabernaculo conventus, ut praecipiam ei”. Abierunt ergo Moyses et Iosue et steterunt in tabernaculo conventus; (Liber Deuteronomii 31, 14)


“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina