pronađen 2353 Rezultati za: Enim
Et cum venerit, quod praedictum est — ecce enim venit — tunc scient quod prophetes fuerit inter eos”. (Prophetia Ezechielis 33, 33)
Vivo ego, dicit Dominus Deus, pro eo quod factus est grex meus in rapinam et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor, neque enim quaesierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos et gregem meum non pascebant, (Prophetia Ezechielis 34, 8)
vos autem, montes Israel, ramos vestros germinabitis et fructum vestrum afferetis populo meo Israel, prope est enim ut veniat. (Prophetia Ezechielis 36, 8)
Tristega enim erant et non habebant columnas, sicut erant columnae exteriorum; sic ergo in gradibus de inferioribus, et de mediis a terra surgebat aedificium. (Prophetia Ezechielis 42, 6)
Et dixit ad me: “Exedrae aquilonis et exedrae austri, quae sunt ante aream separatam, hae sunt exedrae sanctae, in quibus vescuntur sacerdotes, qui appropinquant ad Dominum sancta sanctorum: ibi ponent sancta sanctorum et oblationem et pro peccato et pro delicto, locus enim sanctus est. (Prophetia Ezechielis 42, 13)
Et erit eis in hereditatem: ego hereditas eorum; et possessionem non dabitis eis in Israel: ego enim possessio eorum. (Prophetia Ezechielis 44, 28)
Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egre diebantur subter limen domus ad orientem; facies enim domus respiciebat ad orientem, aquae autem descendebant a latere templi dextro a meridie altaris. (Prophetia Ezechielis 47, 1)
Sermo enim, quem tu quaeris, rex, gravis est, nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio”. (Prophetia Danielis 2, 11)
Si enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manu tua, rex, liberabit. (Prophetia Danielis 3, 17)
Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem, quia in veritate et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra. (Prophetia Danielis 3, 28)
Peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus; (Prophetia Danielis 3, 29)
et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt: iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae, et non est qui resistat manui eius et dicat ei: “Quid facis?”. (Prophetia Danielis 4, 32)