pronađen 1722 Rezultati za: Ego
Ergo et ego dedi eis praecepta non bona et iudicia, in quibus non vivent; (Prophetia Ezechielis 20, 25)
et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne, quod aperit vulvam, ut horrorem eis incuterem, et sciant quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 20, 26)
et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem; vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie, et ego respondebo vobis, domus Israel? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis. (Prophetia Ezechielis 20, 31)
Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti et brachio extento et in furore effuso regnabo super vos. (Prophetia Ezechielis 20, 33)
Et segregabo de vobis transgressores et impios et de terra incolatus eorum educam eos, et terram Israel non ingredientur, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 20, 38)
Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram Israel, in terram, pro qua levavi manum meam, ut darem eam patribus vestris. (Prophetia Ezechielis 20, 42)
Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, non secundum vias vestras malas neque secundum scelera vestra pessima, domus Israel”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 20, 44)
Et dices saltui Nageb: Audi verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburet in te omne lignum viride et omne lignum aridum; non exstinguetur flamma succensionis, et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem. (Prophetia Ezechielis 21, 3)
Et videbit universa caro quia ego Domínus succendi eam, nec exstinguetur”. (Prophetia Ezechielis 21, 4)
Et dices terrae Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te iustum et impium. (Prophetia Ezechielis 21, 8)
ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem. (Prophetia Ezechielis 21, 10)
Quin et ego plaudam manu ad manum et saturabo indignationem meam, ego Dominus locutus sum”. (Prophetia Ezechielis 21, 22)