Mosaico decorativo

Found 1722 Results for: Ego

  • Ergo et ego dedi eis praecepta non bona et iudicia, in quibus non vivent; (Prophetia Ezechielis 20, 25)

  • et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne, quod aperit vulvam, ut horrorem eis incuterem, et sciant quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 20, 26)

  • et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem; vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie, et ego respondebo vobis, domus Israel? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis. (Prophetia Ezechielis 20, 31)

  • Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti et brachio extento et in furore effuso regnabo super vos. (Prophetia Ezechielis 20, 33)

  • Et segregabo de vobis transgressores et impios et de terra incolatus eorum educam eos, et terram Israel non ingredientur, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 20, 38)

  • Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram Israel, in terram, pro qua levavi manum meam, ut darem eam patribus vestris. (Prophetia Ezechielis 20, 42)

  • Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, non secundum vias vestras malas neque secundum scelera vestra pessima, domus Israel”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 20, 44)

  • Et dices saltui Nageb: Audi verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburet in te omne lignum viride et omne lignum aridum; non exstinguetur flamma succensionis, et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem. (Prophetia Ezechielis 21, 3)

  • Et videbit universa caro quia ego Domínus succendi eam, nec exstinguetur”. (Prophetia Ezechielis 21, 4)

  • Et dices terrae Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te iustum et impium. (Prophetia Ezechielis 21, 8)

  • ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem. (Prophetia Ezechielis 21, 10)

  • Quin et ego plaudam manu ad manum et saturabo indignationem meam, ego Dominus locutus sum”. (Prophetia Ezechielis 21, 22)


"O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança." São Padre Pio de Pietrelcina