Mosaico decorativo

pronađen 3318 Rezultati za: Dominus

  • Quoniam sicut vacca lasciviens Israel contumax est; nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine? (Prophetia Osee 4, 16)

  • Hostias amant, immolant carnes et comedunt; sed Dominus non suscipiet eas. Nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum: ipsi in Aegyptum convertentur. (Prophetia Osee 8, 13)

  • Et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriae; et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. (Prophetia Osee 11, 11)

  • Dominus, Deus exercituum: Dominus memoriale eius. (Prophetia Osee 12, 6)

  • “Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus conventus. (Prophetia Osee 12, 10)

  • Per prophetam autem eduxit Dominus Israel de Aegypto, et per prophetam custoditus est. (Prophetia Osee 12, 14)

  • Ad iracundiam provocavit Ephraim amarissime, sed sanguinem eius super eum relinquet et opprobrium eius retribuet ei Dominus suus. (Prophetia Osee 12, 15)

  • “Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me. (Prophetia Osee 13, 4)

  • Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia verbum eius; magnus enim dies Domini et terribilis valde, et quis sustinebit eum? (Prophetia Ioel 2, 11)

  • “Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio et in fletu et in planctu; (Prophetia Ioel 2, 12)

  • Zelatus est Dominus terram suam et pepercit populo suo. (Prophetia Ioel 2, 18)

  • Et respondit Dominus et dixit populo suo: “Ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum, et replebimini eis; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus. (Prophetia Ioel 2, 19)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina