pronađen 1865 Rezultati za: Domini Dei
Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi; iudicia Domini vera, iusta omnia simul, (Liber Psalmorum 19, 10)
Hi in curribus, et hi in equis, nos autem nomen Domini Dei nostri invocavimus. (Liber Psalmorum 20, 8)
Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. (Liber Psalmorum 22, 29)
Etenim benignitas et misericordia subsequentur me omnibus diebus vitae meae, et inhabitabo in domo Domini in longitudinem dierum. (Liber Psalmorum 23, 6)
David. PSALMUS. Domini est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, et qui habitant in eo. (Liber Psalmorum 24, 1)
Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto eius? (Liber Psalmorum 24, 3)
CAPH. Universae viae Domini misericordia et veritas custodientibus testamentum eius et testimonia eius. (Liber Psalmorum 25, 10)
Unum petii a Domino, hoc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluptatem Domini et visitem templum eius. (Liber Psalmorum 27, 4)
Credo videre bona Domini in terra viventium. (Liber Psalmorum 27, 13)
Quoniam non intellexerunt opera Domini et opus manuum eius, destruet illos et non aedificabit eos. (Liber Psalmorum 28, 5)
Vox Domini super aquas; Deus maiestatis intonuit, Dominus super aquas multas. (Liber Psalmorum 29, 3)
Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia. (Liber Psalmorum 29, 4)