pronađen 59 Rezultati za: Clamavit

  • Et ecce angelus Domini de caelo clamavit: “Abraham, Abraham”. Qui respondit: “Adsum”. (Liber Genesis 22, 11)

  • Qua esuriente, clamavit populus ad pharaonem alimenta petens. Quibus ille respondit: “Ite ad Ioseph et, quidquid vobis dixerit, facite”. (Liber Genesis 41, 55)

  • Non se poterat ultra cohibere Ioseph omnibus coram astantibus, unde clamavit: “Egredimini, cuncti, foras!”. Et nemo aderat cum eo, quando manifestavit se fratribus suis. (Liber Genesis 45, 1)

  • Egressique sunt Moyses et Aaron a pharaone; et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum, quam condixerat pharaoni. (Liber Exodus 8, 8)

  • At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum; quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt. Ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi tentavit eum (Liber Exodus 15, 25)

  • Clamavit autem Moyses ad Dominum dicens: “Quid faciam populo huic? Adhuc paululum et lapidabunt me”. (Liber Exodus 17, 4)

  • Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens: “Cras sollemnitas Domini est”. (Liber Exodus 32, 5)

  • Et transiens coram eo clamavit: “Dominus, Dominus Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis ac verax, (Liber Exodus 34, 6)

  • educetis utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruetis, et morientur: puella quia non clamavit, cum esset in civitate, vir quia humiliavit uxorem proximi sui; et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 22, 24)

  • sola erat in agro, clamavit puella desponsata, et nullus affuit, qui liberaret eam. (Liber Deuteronomii 22, 27)

  • Et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas. (Liber Iudicum 6, 7)

  • Quod cum nuntiatum esset Ioatham, ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit: “Audite me, viri Sichem, ut audiat vos Deus. (Liber Iudicum 9, 7)


“Os talentos de que fala o Evangelho são os cinco sentidos, a inteligência e a vontade. Quem tem mais talentos, tem maior dever de usá-los para o bem dos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina