pronađen 59 Rezultati za: Clamavit

  • Sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait: “Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam; et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum”. (Liber Iudicum 15, 18)

  • Quibus rursum Dalila vinxit eum et clamavit: “Philisthim super te, Samson!”, in cubiculo insidiis praeparatis. Qui ita rupit vincula brachiorum quasi fila telarum. (Liber Iudicum 16, 12)

  • Tulit ergo Samuel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino; et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum Dominus. (Liber I Samuelis 7, 9)

  • Et ait Samuel ad omnem populum: “Certe videtis, quem elegit Dominus, quoniam non sit similis ei in omni populo”. Et clamavit cunctus populus et ait: “Vivat rex!”. (Liber I Samuelis 10, 24)

  • Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus tonitrua et pluviam in die illa. (Liber I Samuelis 12, 18)

  • “Paenitet me quod constituerim Saul regem, quia dereliquit me et verba mea opere non implevit”. Contristatusque est Samuel et clamavit ad Dominum tota nocte. (Liber I Samuelis 15, 11)

  • Venit itaque puer ad locum sagittae, quam miserat Ionathan, et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait: “Ecce ibi est sagitta porro ultra te”. (Liber I Samuelis 20, 37)

  • Surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens: “Domine mi rex!”. Et respexit Saul post se, et inclinans se David pronus in terram adoravit (Liber I Samuelis 24, 9)

  • clamavit David ad populum et ad Abner filium Ner dicens: “Nonne respondebis, Abner?”. Et respondens Abner ait: “Quis es tu? Clamasti ad regem!”. (Liber I Samuelis 26, 14)

  • vidit speculator hominem alterum currentem, et clamavit speculator ad ianitorem: “Apparet mihi homo currens solus”. Dixitque rex: “Et iste bonus est nuntius”. (Liber II Samuelis 18, 26)

  • Cumque illa pergeret, ut afferret, clamavit post tergum eius dicens: “Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua”. (Liber I Regum 17, 11)

  • Et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus et clamavit ad Dominum et ait: “Domine Deus meus, revertatur, oro, anima pueri huius in viscera eius”. (Liber I Regum 17, 21)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina