pronađen 387 Rezultati za: Aere altare Holocaustum altare

  • Vidi Dominum stantem super altare, et dixit: “Percute capitellum, et commoveantur superliminaria; frange eos in capite omnes, et novissimum eorum in gladio interficiam; non fugiet ex eis fugitivus, et non salvabitur superstes eis. (Prophetia Amos 9, 1)

  • Offertis super altare meum panem pollutum et dicitis: “In quo polluimus te?”. In eo quod dicitis: “Mensa Domini contemptibilis est”. (Prophetia Malachiae 1, 7)

  • Quis est in vobis, qui claudat ostia, ne incendatis altare meum gratuito? Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum; et munus non suscipiam de manu vestra. (Prophetia Malachiae 1, 10)

  • Et hoc rursum facitis: operitis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra; (Prophetia Malachiae 2, 13)

  • Si ergo offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, (Evangelium secundum Matthaeum 5, 23)

  • relinque ibi munus tuum ante altare et vade, prius, reconciliare fratri tuo et tunc veniens offer munus tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 24)

  • Caeci! Quid enim maius est: donum an altare, quod sanctificat donum? (Evangelium secundum Matthaeum 23, 19)

  • ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 35)

  • a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis: Requiretur ab hac generatione. (Evangelium secundum Lucam 11, 51)

  • Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. (Epistula ad Hebraeos 13, 10)

  • Abraham, pater noster, nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare? (Epistula Iacobi 2, 21)

  • Et cum aperuisset quintum sigillum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium, quod habebant. (Apocalypsis Ioannis 6, 9)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina