pronađen 387 Rezultati za: Aere altare Holocaustum altare

  • Et introduxit me in atrium domus Domini interius, et ecce in ostio templi Domini, inter vestibulum et altare, quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini et facies ad orientem, et adorabant ad ortum solis. (Prophetia Ezechielis 8, 16)

  • Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem, et uniuscuiusque vas interitus in manu eius; vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes eius; et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum. (Prophetia Ezechielis 9, 2)

  • Et erat exedra, cuius ostium in vestibulo portae; ibi lavabunt holocaustum. (Prophetia Ezechielis 40, 38)

  • Et in vestibulo portae duae mensae hinc et duae mensae inde, ut mactetur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto. (Prophetia Ezechielis 40, 39)

  • (42a) Quattuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris exstructae longitudine cubiti unius et dimidii et latitudine cubiti unius et dimidii et altitudine cubiti unius, (Prophetia Ezechielis 40, 42)

  • (43a) et labia palmi unius reflexa intrinsecus per circuitum; (42b) super ista ponant vasa, quibus mactetur holocaustum et victima, (43b) super mensas autem carnes oblationis. (Prophetia Ezechielis 40, 43)

  • Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum et latitudine centum cubitorum per quadrum. Altare autem erat ante faciem templi. (Prophetia Ezechielis 40, 47)

  • Et dixit ad me: “Fili hominis, haec dicit Dominus Deus: Hi sunt ritus altaris: in qua die fuerit fabricatum, ut offeratur super illud holocaustum, et effundatur sanguis, (Prophetia Ezechielis 43, 18)

  • Et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato, et expiabunt altare, sicut expiaverunt in vitulo. (Prophetia Ezechielis 43, 22)

  • et offeres eos in conspectu Domini, et mittent sacerdotes super eos sal et offerent eos holocaustum Domino. (Prophetia Ezechielis 43, 24)

  • Septem diebus expiabunt altare et mundabunt illud et consecrabunt illud. (Prophetia Ezechielis 43, 26)

  • Expletis autem diebus, in die octava et ultra facient sacerdotes super altare holocausta vestra et pacifica, et placatus ero vobis”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 43, 27)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina