Mosaico decorativo

1. Canticum ascensionum. Saepe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel,

2. saepe expugnaverunt me a iuventute mea, etenim non potuerunt adversum me.

3. Supra dorsum meum araverunt aratores, prolongaverunt sulcos suos.

4. Dominus autem iustus concidit cervices peccatorum.

5. Confundantur et convertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion.

6. Fiant sicut fenum tectorum, quod, priusquam evellatur, exaruit;

7. de quo non implevit manum suam, qui metit, et sinum suum, qui manipulos colligit.

8. Et non dixerunt, qui praeteribant: “Benedictio Domini super vos, benedicimus vobis in nomine Domini”.


Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.