Trouvé 124 Résultats pour: cordis

  • Defecit gaudium cordis nostri ; versus est in luctum chorus noster. (Lamentationes 5, 15)

  • et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni, operari diis alienis, facientes mala ante oculos Domini Dei nostri. (Liber Baruch 1, 22)

  • Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me: Loquere: Hæc dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi. (Prophetia Ezechielis 11, 5)

  • Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum ; qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me in terram? (Prophetia Abdiae 1, 3)

  • Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 34)

  • Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 8)

  • Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi. (Evangelium secundum Marcum 3, 5)

  • Quibus respondens Jesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud: (Evangelium secundum Marcum 10, 5)

  • Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. (Evangelium secundum Marcum 16, 14)

  • Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui. (Evangelium secundum Lucam 1, 51)

  • Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur. (Evangelium secundum Lucam 6, 45)

  • At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se, (Evangelium secundum Lucam 9, 47)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina