Trouvé 124 Résultats pour: cordis

  • Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius. (Liber Ecclesiastes 7, 8)

  • Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ: et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium. (Liber Ecclesiastes 11, 9)

  • Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis ejus. (Canticum Canticorum 3, 11)

  • Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum: (Liber Sapientiae 1, 1)

  • Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis: quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguæ ejus auditor. (Liber Sapientiae 1, 6)

  • ut disponat orbem terrarum in æquitate et justitia, et in directione cordis judicium judicet: (Liber Sapientiae 9, 3)

  • Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui, (Liber Ecclesiasticus 5, 2)

  • Non te justifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est: et penes regem noli velle videri sapiens. (Liber Ecclesiasticus 7, 5)

  • Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies, et cum labore. (Liber Ecclesiasticus 13, 32)

  • Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui: et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis. (Liber Ecclesiasticus 16, 11)

  • Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est: et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est. (Liber Ecclesiasticus 18, 10)

  • Novem insuspicabilia cordis magnificavi: et decimum dicam in lingua hominibus: (Liber Ecclesiasticus 25, 9)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina